|
[1] in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
[2] hoc erat in principio apud Deum
[3] omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
[4] in ipso vita erat et vita erat lux hominum
[5] et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
[6] fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
[7] hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
[8] non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
[9] erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
[10] in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
[11] in propria venit et sui eum non receperunt
[12] quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
[13] qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
[14] et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
[15] Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
[16] et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
[17] quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
[18] Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
[19] et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
[20] et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
[21] et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
[22] dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
[23] ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
[24] et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
[25] et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
[26] respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
[27] ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
[28] haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
[29] altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
[30] hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
[31] et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
[32] et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
[33] et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
[34] et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
[35] altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
[36] et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
[37] et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
[38] conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
[39] dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
[40] erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
[41] invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
[42] et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
[43] in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
[44] erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
[45] invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
[46] et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
[47] vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
[48] dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
[49] respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
[50] respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
[51] et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
|