|
[1] erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
[2] hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
[3] respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
[4] dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
[5] respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
[6] quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
[7] non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
[8] Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
[9] respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
[10] respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
[11] amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
[12] si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
[13] et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
[14] et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
[15] ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
[16] sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
[17] non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
[18] qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
[19] hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
[20] omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
[21] qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
[22] post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
[23] erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
[24] nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
[25] facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
[26] et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
[27] respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
[28] ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
[29] qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
[30] illum oportet crescere me autem minui
[31] qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
[32] et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
[33] qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
[34] quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
[35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
[36] qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
|