|
[1] et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
[2] vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
[3] et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
[4] et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
[5] dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
[6] erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
[7] dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
[8] et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
[9] ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
[10] et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
[11] hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
[12] post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
[13] et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
[14] et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
[15] et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
[16] et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
[17] recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
[18] responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
[19] respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
[20] dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
[21] ille autem dicebat de templo corporis sui
[22] cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
[23] cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
[24] ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
[25] et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
|