|
[1] et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
[2] et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
[3] respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
[4] me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
[5] quamdiu in mundo sum lux sum mundi
[6] haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
[7] et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
[8] itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
[9] alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
[10] dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
[11] respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
[12] dixerunt ei ubi est ille ait nescio
[13] adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
[14] erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
[15] iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
[16] dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
[17] dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
[18] non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
[19] et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
[20] responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
[21] quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
[22] haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
[23] propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
[24] vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
[25] dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
[26] dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
[27] respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
[28] maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
[29] nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
[30] respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
[31] scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
[32] a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
[33] nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
[34] responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
[35] audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
[36] respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
[37] et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
[38] at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
[39] dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
[40] et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
[41] dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
|