|
[1] ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
[2] quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
[3] reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
[4] oportebat autem eum transire per Samariam
[5] venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
[6] erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
[7] venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
[8] discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
[9] dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
[10] respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
[11] dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
[12] numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
[13] respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
[14] sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
[15] dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
[16] dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
[17] respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
[18] quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
[19] dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
[20] patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
[21] dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
[22] vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
[23] sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
[24] spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
[25] dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
[26] dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
[27] et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
[28] reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
[29] venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
[30] exierunt de civitate et veniebant ad eum
[31] interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
[32] ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
[33] dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
[34] dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
[35] nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
[36] et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
[37] in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
[38] ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
[39] ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
[40] cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
[41] et multo plures crediderunt propter sermonem eius
[42] et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
[43] post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
[44] ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
[45] cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
[46] venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
[47] hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
[48] dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
[49] dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
[50] dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
[51] iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
[52] interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
[53] cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
[54] hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
|