DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 20 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

Christ's resurrection and manifestation to his disciples.

[1] Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. [2] Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. [3] Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. [4] Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. [5] Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.

[6] Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, [7] et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. [8] Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: [9] nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. [10] Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

[11] Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: [12] et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. [13] Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. [14] Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. [15] Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

[16] Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). [17] Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. [18] Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. [19] Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. [20] Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.

[21] Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. [22] Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: [23] quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. [24] Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. [25] Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

[26] Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. [27] Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. [28] Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. [29] Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. [30] Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.

[31] Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

< previous | Chapter 20 | next >