|
[1] Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
[2] fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
[3] Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
[4] dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
[5] quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
[6] dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
[7] dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
[8] pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
[9] cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
[10] cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
[11] quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
[12] in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
[13] acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
[14] et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
[15] noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
[16] haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
[17] testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
[18] propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
[19] Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
[20] erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
[21] hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
[22] venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
[23] Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
[24] amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
[25] ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
[26] si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
[27] nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
[28] Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
[29] turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
[30] respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
[31] nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
[32] et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
[33] hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
[34] respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
[35] dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
[36] dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
[37] cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
[38] ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
[39] propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
[40] excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
[41] haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
[42] verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
[43] dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
[44] Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
[45] et qui videt me videt eum qui misit me
[46] ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
[47] et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
[48] qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
[49] quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
[50] et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
|