Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

[1] non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite [2] in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum [3] et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis [4] et quo ego vado scitis et viam scitis [5] dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire

[6] dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me [7] si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum [8] dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis [9] dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem [10] non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

[11] non creditis quia ego in Patre et Pater in me est [12] alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado [13] et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio [14] si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam [15] si diligitis me mandata mea servate

[16] et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum [17] Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit [18] non relinquam vos orfanos veniam ad vos [19] adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis [20] in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis

[21] qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum [22] dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo [23] respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus [24] qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris [25] haec locutus sum vobis apud vos manens

[26] paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis [27] pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet [28] audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est [29] et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis [30] iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam

[31] sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

< previous | Chapter 14 | next >