|
[1] amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
[2] qui autem intrat per ostium pastor est ovium
[3] huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
[4] et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
[5] alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
[6] hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
[7] dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
[8] omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
[9] ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
[10] fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
[11] ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
[12] mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
[13] mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
[14] ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
[15] sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
[16] et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
[17] propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
[18] nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
[19] dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
[20] dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
[21] alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
[22] facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
[23] et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
[24] circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
[25] respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
[26] sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
[27] oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
[28] et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
[29] Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
[30] ego et Pater unum sumus
[31] sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
[32] respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
[33] responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
[34] respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
[35] si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
[36] quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
[37] si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
[38] si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
[39] quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
[40] et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
[41] et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
[42] omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
|