Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

[1] erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius [2] Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur [3] miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur [4] audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam [5] diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum

[6] ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus [7] deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum [8] dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc [9] respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt [10] si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

[11] haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum [12] dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit [13] dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret [14] tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est [15] et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum

[16] dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo [17] venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem [18] erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim [19] multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo [20] Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat

[21] dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus [22] sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus [23] dicit illi Iesus resurget frater tuus [24] dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die [25] dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

[26] et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc [27] ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti [28] et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te [29] illa ut audivit surgit cito et venit ad eum [30] nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha

[31] Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi [32] Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus [33] Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum [34] et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide [35] et lacrimatus est Iesus

[36] dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum [37] quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur [38] Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei [39] ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est [40] dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

[41] tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me [42] ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti [43] haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras [44] et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire [45] multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum

[46] quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus [47] collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit [48] si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem [49] unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam [50] nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat

[51] hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente [52] et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum [53] ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum [54] Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis [55] proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

[56] quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum [57] dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

< previous | Chapter 11 | next >