|
[1] ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
[2] et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
[3] sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
[4] surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
[5] deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
[6] venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
[7] respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
[8] dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
[9] dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
[10] dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
[11] sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
[12] postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
[13] vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
[14] si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
[15] exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
[16] amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
[17] si haec scitis beati eritis si feceritis ea
[18] non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
[19] amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
[20] amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
[21] cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
[22] aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
[23] erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
[24] innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
[25] itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
[26] respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
[27] et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
[28] hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
[29] quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
[30] cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
[31] cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
[32] si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
[33] filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
[34] mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
[35] in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
[36] dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
[37] dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
[38] respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
|