Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

[1] haec locutus sum vobis ut non scandalizemini [2] absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo [3] et haec facient quia non noverunt Patrem neque me [4] sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis [5] haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis

[6] sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum [7] sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos [8] et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio [9] de peccato quidem quia non credunt in me [10] de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me

[11] de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est [12] adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo [13] cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis [14] ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis [15] omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis

[16] modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem [17] dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem [18] dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur [19] cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me [20] amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium

[21] mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum [22] et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis [23] et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis [24] usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum [25] haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

[26] illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis [27] ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi [28] exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem [29] dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis [30] nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi

[31] respondit eis Iesus modo creditis [32] ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est [33] haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

< previous | Chapter 16 | next >