Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

[1] post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis [2] est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens [3] in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum [4] [] [5] erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

[6] hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri [7] respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit [8] dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula [9] et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die [10] dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

[11] respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula [12] interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula [13] is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco [14] postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat [15] abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum

[16] propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato [17] Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor [18] propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis [19] amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit [20] Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

[21] sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat [22] neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio [23] ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum [24] amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam [25] amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

[26] sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso [27] et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est [28] nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius [29] et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii [30] non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

[31] si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum [32] alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me [33] vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati [34] ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis [35] ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

[36] ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit [37] et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis [38] et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis [39] scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me [40] et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

[41] claritatem ab hominibus non accipio [42] sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis [43] ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis [44] quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis [45] nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

[46] si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit [47] si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

< previous | Chapter 5 | next >