The continuation of the history of the Passion of Christ.
[1] Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
[2] Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
[3] Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judaeorum : et dabant ei alapas.
[4] Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
[5] ( Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
[6] Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
[7] Responderunt ei Judaei : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
[8] Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
[9] Et ingressus est praetorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.
[10] Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
[11] Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
[12] Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.
[13] Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
[14] Erat enim parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis : Ecce rex vester.
[15] Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Caesarem.
[16] Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
[17] Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha :
[18] ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
[19] Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum.
[20] Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine.
[21] Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum : Noli scribere : Rex Judaeorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judaeorum.
[22] Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
[23] Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus ( et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
[24] Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt.
[25] Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.
[26] Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus.
[27] Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
[28] Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
[29] Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
[30] Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
[31] Judaei ergo ( quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato ( erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
[32] Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
[33] Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
[34] sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
[35] Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
[36] Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
[37] Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
[38] Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea ( eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
[39] Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum.
[40] Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.
[41] Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
[42] Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
|