|
[1] post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
[2] erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
[3] dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
[4] nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
[5] neque enim fratres eius credebant in eum
[6] dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
[7] non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
[8] vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
[9] haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
[10] ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
[11] Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
[12] et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
[13] nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
[14] iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
[15] et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
[16] respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
[17] si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
[18] qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
[19] nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
[20] quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
[21] respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
[22] propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
[23] si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
[24] nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
[25] dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
[26] et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
[27] sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
[28] clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
[29] ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
[30] quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
[31] de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
[32] audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
[33] dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
[34] quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
[35] dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
[36] quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
[37] in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
[38] qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
[39] hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
[40] ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
[41] alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
[42] nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
[43] dissensio itaque facta est in turba propter eum
[44] quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
[45] venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
[46] responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
[47] responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
[48] numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
[49] sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
[50] dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
[51] numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
[52] responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
[53] et reversi sunt unusquisque in domum suam
|