The genealogy of Christ: he is conceived and born of a virgin.
[1] Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
[2] Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
[3] Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
[4] Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
[5] Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.
[6] David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.
[7] Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
[8] Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
[9] Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
[10] Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
[11] Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
[12] Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
[13] Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
[14] Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
[15] Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
[16] Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
[17] Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
[18] Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
[19] Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
[20] Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
[21] Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
[22] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
[23] Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
[24] Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
[25] Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.
|