|
[1] et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
[2] at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
[3] et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
[4] faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
[5] et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
[6] qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
[7] at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
[8] sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
[9] nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
[10] neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
[11] quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
[12] tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
[13] venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
[14] at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
[15] dicit illis vos autem quem me esse dicitis
[16] respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
[17] respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
[18] et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
[19] et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
[20] tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
[21] exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
[22] et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
[23] qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
[24] tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
[25] qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
[26] quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
[27] Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
[28] amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo
|