|
[1] tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
[2] quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
[3] ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
[4] nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
[5] vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
[6] et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
[7] hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
[8] populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
[9] sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
[10] et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
[11] non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
[12] tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
[13] at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
[14] sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
[15] respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
[16] at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
[17] non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
[18] quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
[19] de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
[20] haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
[21] et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
[22] et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
[23] qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
[24] ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
[25] at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
[26] qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
[27] at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
[28] tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
[29] et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
[30] et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
[31] ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
[32] Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
[33] et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
[34] et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
[35] et praecepit turbae ut discumberet super terram
[36] et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
[37] et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
[38] erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
[39] et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
|