Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 20 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam [2] conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam [3] et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos [4] et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis [5] illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter

[6] circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi [7] dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam [8] cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos [9] cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios [10] venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios

[11] et accipientes murmurabant adversus patrem familias [12] dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus [13] at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum [14] tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi [15] aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

[16] sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi [17] et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis [18] ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte [19] et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget [20] tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo

[21] qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo [22] respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus [23] ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo [24] et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus [25] Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos

[26] non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister [27] et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus [28] sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis [29] et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa [30] et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David

[31] turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David [32] et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis [33] dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri [34] misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

< previous | Chapter 20 | next >