Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Christ's fast of forty days: He is tempted. He begins to preach, to call disciples to him, and to work miracles.

 1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.  2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.  3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.  4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.  5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

 6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.  7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.  8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,  9 et dixit ei : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.  10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

 11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.  12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam :  13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :  14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :  15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium :

 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.  17 Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.  18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare ( erant enim piscatores),  19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.  20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.  22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.  23 Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.  24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :  25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE