|
[1] et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
[2] scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
[3] tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
[4] et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
[5] dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
[6] cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
[7] accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
[8] videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
[9] potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
[10] sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
[11] nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
[12] mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
[13] amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
[14] tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
[15] et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
[16] et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
[17] prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
[18] at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
[19] et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
[20] vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
[21] et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
[22] et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
[23] at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
[24] Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
[25] respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
[26] cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
[27] et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
[28] hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
[29] dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
[30] et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
[31] tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
[32] postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
[33] respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
[34] ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
[35] ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
[36] tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
[37] et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
[38] tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
[39] et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
[40] et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
[41] vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
[42] iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
[43] et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
[44] et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
[45] tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
[46] surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
[47] adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
[48] qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
[49] et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
[50] dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
[51] et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
[52] tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
[53] an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
[54] quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
[55] in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
[56] hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
[57] at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
[58] Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
[59] principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
[60] et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
[61] et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
[62] et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
[63] Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
[64] dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
[65] tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
[66] quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
[67] tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
[68] dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
[69] Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
[70] at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
[71] exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
[72] et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
[73] et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
[74] tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
[75] et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
|