Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] nolite iudicare ut non iudicemini [2] in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis [3] quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides [4] aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo [5] hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

[6] nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos [7] petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis [8] omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur [9] aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei [10] aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei

[11] si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se [12] omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae [13] intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam [14] quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam [15] adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

[16] a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus [17] sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit [18] non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere [19] omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur [20] igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

[21] non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum [22] multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus [23] et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem [24] omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram [25] et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

[26] et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam [27] et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna [28] et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius [29] erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

< previous | Chapter 7 | next >