|
[1] in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
[2] Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
[3] at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
[4] quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
[5] aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
[6] dico autem vobis quia templo maior est hic
[7] si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
[8] dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
[9] et cum inde transisset venit in synagogam eorum
[10] et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
[11] ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
[12] quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
[13] tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
[14] exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
[15] Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
[16] et praecepit eis ne manifestum eum facerent
[17] ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
[18] ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
[19] non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
[20] harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
[21] et in nomine eius gentes sperabunt
[22] tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
[23] et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
[24] Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
[25] Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
[26] et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
[27] et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
[28] si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
[29] aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
[30] qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
[31] ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
[32] et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
[33] aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
[34] progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
[35] bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
[36] dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
[37] ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
[38] tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
[39] qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
[40] sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
[41] viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
[42] regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
[43] cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
[44] tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
[45] tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
[46] adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
[47] dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
[48] at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
[49] et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
[50] quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
|