Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens [2] simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo [3] et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire [4] iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias [5] illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

[6] reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt [7] rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit [8] tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni [9] ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias [10] et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium

[11] intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali [12] et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit [13] tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium [14] multi autem sunt vocati pauci vero electi [15] tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone

[16] et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum [17] dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non [18] cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae [19] ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium [20] et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio

[21] dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo [22] et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt [23] in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum [24] dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo [25] erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo

[26] similiter secundus et tertius usque ad septimum [27] novissime autem omnium et mulier defuncta est [28] in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam [29] respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei [30] in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo

[31] de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis [32] ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium [33] et audientes turbae mirabantur in doctrina eius [34] Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum [35] et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum

[36] magister quod est mandatum magnum in lege [37] ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua [38] hoc est maximum et primum mandatum [39] secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum [40] in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae

[41] congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus [42] dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David [43] ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens [44] dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum [45] si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

[46] et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare

< previous | Chapter 22 | next >