|
[1] et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
[2] ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
[3] sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
[4] et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
[5] multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
[6] audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
[7] consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
[8] haec autem omnia initia sunt dolorum
[9] tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
[10] et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
[11] et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
[12] et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
[13] qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
[14] et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
[15] cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
[16] tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
[17] et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
[18] et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
[19] vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
[20] orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
[21] erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
[22] et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
[23] tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
[24] surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
[25] ecce praedixi vobis
[26] si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
[27] sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
[28] ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
[29] statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
[30] et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
[31] et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
[32] ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
[33] ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
[34] amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
[35] caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
[36] de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
[37] sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
[38] sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
[39] et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
[40] tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
[41] duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
[42] vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
[43] illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
[44] ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
[45] quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
[46] beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
[47] amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
[48] si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
[49] et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
[50] veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
[51] et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
|