Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] et iterum intravit Capharnaum post dies [2] et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum [3] et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur [4] et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat [5] cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata

[6] erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis [7] quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus [8] quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris [9] quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula [10] ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico

[11] tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam [12] et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus [13] et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos [14] et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum [15] et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum

[16] et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester [17] hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores [18] et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant [19] et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare [20] venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die

[21] nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit [22] et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet [23] et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas [24] Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet [25] et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant

[26] quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant [27] et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum [28] itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

< previous | Chapter 2 | next >