Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis [2] misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent [3] et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt [4] et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine [5] et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

[6] et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae [7] et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi [8] et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas [9] erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos [10] et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

[11] et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum [12] et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum [13] et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum [14] et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi [15] et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

[16] et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus [17] quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum [18] oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini [19] quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim [20] quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

[21] et dicebat eis quomodo nondum intellegitis [22] et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret [23] et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret [24] et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes [25] deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

[26] et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris [27] et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines [28] qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis [29] tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus [30] et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

[31] et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere [32] et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum [33] qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum [34] et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me [35] qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

[36] quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae [37] aut quid dabit homo commutationem pro anima sua [38] qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis [39] et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

< previous | Chapter 8 | next >