|
[1] erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
[2] dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
[3] et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
[4] erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
[5] poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
[6] Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
[7] semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
[8] quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
[9] amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
[10] et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
[11] qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
[12] et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
[13] et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
[14] et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
[15] et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
[16] et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
[17] vespere autem facto venit cum duodecim
[18] et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
[19] at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
[20] qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
[21] et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
[22] et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
[23] et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
[24] et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
[25] amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
[26] et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
[27] et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
[28] sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
[29] Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
[30] et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
[31] at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
[32] et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
[33] et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
[34] et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
[35] et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
[36] et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
[37] et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
[38] vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
[39] et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
[40] et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
[41] et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
[42] surgite eamus ecce qui me tradit prope est
[43] et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
[44] dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
[45] et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
[46] at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
[47] unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
[48] et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
[49] cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
[50] tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
[51] adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
[52] at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
[53] et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
[54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
[55] summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
[56] multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
[57] et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
[58] quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
[59] et non erat conveniens testimonium illorum
[60] et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
[61] ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
[62] Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
[63] summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
[64] audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
[65] et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
[66] et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
[67] et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
[68] at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
[69] rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
[70] at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
[71] ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
[72] et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
|