Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 39 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi [2] fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta [3] opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine [4] duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum [5] et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

[6] paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel [7] posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi [8] fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta [9] quadrangulum duplex mensurae palmi [10] et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

[11] in secundo carbunculus sapphyrus iaspis [12] in tertio ligyrius achates amethistus [13] in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos [14] ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum [15] fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

[16] et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis [17] e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant [18] haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur [19] stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi [20] fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

[21] et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem [22] deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta [23] et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum [24] tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi [25] fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

[26] et mitras cum coronulis suis ex bysso [27] feminalia quoque linea byssina [28] cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi [29] fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini [30] et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

[31] perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi [32] et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases [33] opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus [34] velum arcam vectes propitiatorium [35] mensam cum vasis et propositionis panibus

[36] candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo [37] altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus [38] et tentorium in introitu tabernaculi [39] altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis [40] tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

[41] vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius [42] obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus [43] quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

< previous | Chapter 39 | next >