Latin Vulgate Bible

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 10 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The eighth plague of the locusts. The ninth, of darkness: Pharao is still hardened.

 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo :  2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.  3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.  4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :  5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.

 6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.  7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?  8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt?  9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.  10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?

 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.  12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.  13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.  14 Quae ascenderunt super universam terram Aegypti : et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.  15 Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta Aegypto.

 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.  17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.  18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.  19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.  20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel.

 21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in caelum : et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae, ut palpari queant.  22 Extenditque Moyses manum in caelum : et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus.  23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.  24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.  25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.

 26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula : quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.  27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.  28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.  29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 10 next >

 
TOP OF PAGE