|
[1] igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
[2] sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
[3] non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
[4] et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
[5] separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
[6] hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
[7] et pelles arietum rubricatas et ianthinas
[8] ligna setthim
[9] et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
[10] lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
[11] quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
[12] tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
[13] arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
[14] mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
[15] candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
[16] altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
[17] altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
[18] cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
[19] paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
[20] vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
[21] egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
[22] obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
[23] viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
[24] si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
[25] argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
[26] sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
[27] et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
[28] principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
[29] aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
[30] omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
[31] dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
[32] implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
[33] ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
[34] dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
[35] ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
|