Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 31 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] locutusque est Dominus ad Mosen dicens [2] ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda [3] et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere [4] ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere [5] marmore et gemmis et diversitate lignorum

[6] dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi [7] tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi [8] mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis [9] et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua [10] vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris

[11] oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient [12] et locutus est Dominus ad Mosen dicens [13] loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos [14] custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui [15] sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur

[16] custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum [17] inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit [18] dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei

< previous | Chapter 31 | next >