Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 27 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine [2] cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere [3] faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis [4] craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei [5] quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

[6] facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis [7] et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum [8] non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est [9] facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine [10] et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

[11] similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea [12] in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem [13] in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt [14] in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem [15] et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

[16] in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem [17] omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis [18] in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas [19] cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies [20] praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

[21] in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

< previous | Chapter 27 | next >