Moses and Aaron go into Pharao: they turn the rod into a serpent; and the waters of Egypt into blood, which was the first plague. The magicians do the like, and Pharao's heart is hardened.
[1] Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
[2] Tu loqueris ei omnia quae mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
[3] Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti,
[4] et non audiet vos : immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra Aegypti per judicia maxima.
[5] Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
[6] Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus : ita egerunt.
[7] Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
[8] Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
[9] Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
[10] Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum.
[11] Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
[12] Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
[13] Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
[14] Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
[15] Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
[16] Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad praesens audire noluisti.
[17] Haec igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
[18] Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis.
[19] Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
[20] Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quae versa est in sanguinem.
[21] Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti.
[22] Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
[23] Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
[24] Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
[25] Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
|