Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 40 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] locutusque est Dominus ad Mosen dicens [2] mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii [3] et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum [4] et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis [5] et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

[6] et ante illud altare holocausti [7] labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua [8] circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius [9] et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur [10] altare holocausti et omnia vasa eius

[11] labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum [12] adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua [13] indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum [14] fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus [15] igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

[16] erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas [17] et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat [18] posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper [19] cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem [20] posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

[21] ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi [22] posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi [23] locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini [24] posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum [25] et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

[26] posuit et tentorium in introitu tabernaculi [27] et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat [28] labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua [29] laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes [30] cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

[31] erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt [32] operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud [33] nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat [34] si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas [35] si pendebat desuper manebant in eodem loco

< previous | Chapter 40 | next >