Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies [2] longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria [3] quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt [4] ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari [5] quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

[6] facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat [7] facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi [8] longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium [9] e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices [10] facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur

[11] quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat [12] quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi [13] et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens [14] facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus [15] facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim

[16] quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem [17] in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur [18] quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum [19] quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur [20] in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt

[21] quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur [22] ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas [23] et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi [24] eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur [25] et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

[26] facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi [27] et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam [28] qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum [29] ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis [30] et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est

[31] facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum [32] quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas [33] inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur [34] pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum [35] mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis

[36] facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii [37] et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

< previous | Chapter 26 | next >