|
[1] facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
[2] habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
[3] vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
[4] et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
[5] ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
[6] ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
[7] et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
[8] et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
[9] non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
[10] et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
[11] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[12] quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
[13] hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
[14] qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
[15] dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
[16] susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
[17] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[18] facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
[19] lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
[20] quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
[21] ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
[22] locutusque est Dominus ad Mosen
[23] dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
[24] cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
[25] faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
[26] et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
[27] mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
[28] et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
[29] sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
[30] Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
[31] filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
[32] caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
[33] homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
[34] dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
[35] faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
[36] cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
[37] talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
[38] homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
|