Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

[1] vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens [2] loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas [3] si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum [4] ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens [5] immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

[6] detractaque pelle hostiae artus in frusta concident [7] et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita [8] et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori [9] intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino [10] quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

[11] immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum [12] dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis [13] intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino [14] sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae [15] offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

[16] vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent [17] confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

< previous | Chapter 1 | next >