|
[1] fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
[2] cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
[3] tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
[4] unde artifices venire conpulsi
[5] dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
[6] iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
[7] eo quod oblata sufficerent et superabundarent
[8] feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
[9] quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
[10] coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
[11] fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
[12] ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
[13] unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
[14] fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
[15] unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
[16] quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
[17] fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
[18] et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
[19] fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
[20] fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
[21] decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
[22] binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
[23] e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
[24] cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
[25] ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
[26] cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
[27] contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
[28] et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
[29] quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
[30] ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
[31] fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
[32] et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
[33] fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
[34] ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
[35] fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
[36] et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
[37] fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
[38] et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
|