|
[1] non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
[2] non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
[3] pauperis quoque non misereberis in negotio
[4] si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
[5] si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
[6] non declinabis in iudicio pauperis
[7] mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
[8] nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
[9] peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
[10] sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
[11] anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
[12] sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
[13] omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
[14] tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
[15] sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
[16] et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
[17] ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
[18] non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
[19] primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
[20] ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
[21] observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
[22] quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
[23] praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
[24] non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
[25] servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
[26] non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
[27] terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
[28] emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
[29] non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
[30] paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
[31] ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
[32] non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
[33] non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
|