|
[1] Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
[2] solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
[3] venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus
[4] scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel
[5] misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
[6] tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare
[7] adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes
[8] ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his
[9] ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel
[10] et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
[11] nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
[12] dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos
[13] surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei
[14] senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
[15] cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
[16] et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
[17] erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
[18] ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
|
|
|
|