Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae [2] quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus [3] cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis [4] stante procul sorore eius et considerante eventum rei [5] ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

[6] aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est [7] cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum [8] respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius [9] ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis [10] quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

[11] in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis [12] cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo [13] et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum [14] qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud [15] audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum

[16] erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui [17] supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum [18] quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito [19] responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus [20] at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

[21] iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius [22] quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena [23] post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus [24] et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob [25] respexit filios Israhel et cognovit eos

< previous | Chapter 2 | next >