Latin Vulgate Bible

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

God appeareth to Moses in a bush, and sendeth him to deliver Israel.

 1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.  2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.  3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.  4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.  5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

 6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.  7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus :  8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.  9 Clamor ergo filiorum Israel venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur.  10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto.

 11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto?  12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum.  13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus? quid dicam eis?  14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos.  15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Haec dices filiis Israel : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

 16 Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto.  17 Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.  18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem Aegypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.  19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam.  20 Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum : post haec dimittet vos.

 21 Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :  22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE