Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] haec sunt iudicia quae propones eis [2] si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis [3] cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul [4] sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo [5] quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

[6] offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum [7] si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt [8] si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam [9] sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi [10] quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

[11] si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia [12] qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur [13] qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat [14] si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur [15] qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

[16] qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur [17] qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur [18] si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo [19] si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat [20] qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit

[21] sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est [22] si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint [23] sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima [24] oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede [25] adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

[26] si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit [27] dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos [28] si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit [29] quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident [30] quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

[31] filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit [32] si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur [33] si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam [34] dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit [35] si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

[36] sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

< previous | Chapter 21 | next >