The ten commandments.
[1] Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
[2] Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
[3] Non habebis deos alienos coram me.
[4] Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.
[5] Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
[6] et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
[7] Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
[8] Memento ut diem sabbati sanctifices.
[9] Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
[10] Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
[11] Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
[12] Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
[13] Non occides.
[14] Non moechaberis.
[15] Non furtum facies.
[16] Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
[17] Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.
[18] Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
[19] dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
[20] Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
[21] Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
[22] Dixit praeterea Dominus ad Moysen : Haec dices filiis Israel : Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
[23] Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
[24] Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
[25] Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
[26] Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
|