|
[1] respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
[2] dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
[3] ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
[4] dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
[5] ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
[6] dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
[7] retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
[8] si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
[9] quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
[10] ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
[11] dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
[12] perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
[13] at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
[14] iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
[15] loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
[16] ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
[17] virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
[18] abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
[19] dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
[20] tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
[21] dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
[22] dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
[23] dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
[24] cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
[25] tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
[26] et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
[27] dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
[28] narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
[29] veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
[30] locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
[31] et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
|