|
[1] hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
[2] quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
[3] profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
[4] et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
[5] castrametati sunt in Soccoth
[6] et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
[7] inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
[8] profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
[9] profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
[10] sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
[11] castrametati sunt in deserto Sin
[12] unde egressi venerunt in Dephca
[13] profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
[14] egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
[15] profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
[16] sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
[17] profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
[18] et de Aseroth venerunt in Rethma
[19] profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
[20] unde egressi venerunt in Lebna
[21] et de Lebna castrametati sunt in Ressa
[22] egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
[23] unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
[24] egressi de monte Sepher venerunt in Arada
[25] inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
[26] profectique de Maceloth venerunt in Thaath
[27] de Thaath castrametati sunt in Thare
[28] unde egressi fixerunt tentoria in Methca
[29] et de Methca castrametati sunt in Esmona
[30] profectique de Esmona venerunt in Moseroth
[31] et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
[32] egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
[33] unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
[34] et de Hietebatha venerunt in Ebrona
[35] egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
[36] inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
[37] egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
[38] ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
[39] cum esset annorum centum viginti trium
[40] audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
[41] et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
[42] unde egressi venerunt in Phinon
[43] profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
[44] et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
[45] profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
[46] unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
[47] egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
[48] profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
[49] ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
[50] ubi locutus est Dominus ad Mosen
[51] praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
[52] disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
[53] mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
[54] quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
[55] sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
[56] et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
|