Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 31 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

[1] locutusque est Dominus ad Mosen dicens [2] ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum [3] statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis [4] mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum [5] dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam

[6] quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei [7] cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt [8] et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio [9] ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt [10] tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

[11] et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis [12] et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho [13] egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra [14] iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello [15] ait cur feminas reservastis

[16] nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus [17] ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate [18] puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis [19] et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo [20] et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

[21] Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi [22] aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum [23] et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur [24] et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis [25] dixitque Dominus ad Mosen

[26] tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi [27] dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem [28] et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus [29] et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt [30] ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

[31] feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus [32] fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia [33] boum septuaginta duo milia [34] asinorum sexaginta milia et mille [35] animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia

[36] dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta [37] e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque [38] et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo [39] de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus [40] de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae

[41] tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum [42] ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant [43] de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis [44] et de bubus triginta sex milibus [45] et de asinis triginta milibus quingentis

[46] et de hominibus sedecim milibus [47] tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus [48] cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt [49] nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit [50] ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

[51] susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus [52] pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus [53] unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat [54] et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

< previous | Chapter 31 | next >