|
[1] quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
[2] at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
[3] exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
[4] profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
[5] locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
[6] quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
[7] venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
[8] et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
[9] fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
[10] profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
[11] unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
[12] et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
[13] quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
[14] unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
[15] scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
[16] ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
[17] tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
[18] puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
[19] de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
[20] de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
[21] misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
[22] obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
[23] qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
[24] a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
[25] tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
[26] urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
[27] idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
[28] ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
[29] vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
[30] iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
[31] habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
[32] misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
[33] verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
[34] dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
[35] percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
|