|
[1] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[2] praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
[3] tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
[4] feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
[5] locutus est Dominus ad Mosen dicens
[6] loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
[7] confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
[8] sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
[9] omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
[10] et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
[11] locutus est Dominus ad Mosen dicens
[12] loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
[13] dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
[14] si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
[15] adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
[16] offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
[17] adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
[18] cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
[19] adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
[20] sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
[21] his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
[22] ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
[23] scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
[24] et dabit ei bibere quas cum exhauserit
[25] tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
[26] pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
[27] quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
[28] quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
[29] ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
[30] maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
[31] maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
|